[50] EPISTOLA L. Ornatissimo pietate & eruditione Nobili Viro, D. IOANNI a LASCO, &c. Spiritum sapientiae, pietatis, & fortitudinis, in CHRISTO precor tibi ex animo Cl. Doctissimeque mi colende Domine. Epistolae tuae lectionem ad HEINRICUM BULLINGERUM pro humanitate sua indulsit sponte; ex qua, quantum gaudii acceperim, dici nequit, intelligens te, summum amicum, mihi feliciter superesse, & communi Domino nostra IESU CHRISTO servire fideliter, pro insigni gratia in te sua & fide sincerissima in verbum suum, constantia in sancto opere, & patientia in adversis, pro gloria DEI vindicanda, & plurium animarum salute. Anxius diu & multum de salute tua, perquisivi quos potui, nuper autem a Flandris duobus, & antea a Polono intellexeram te exulem ob Evangelium in Frisia habitare. Nunc vero ex epistola tua, veluti caelitus missa plene sum consolatus. Quod vero salutem ei, pro me non adscripsisti, Amicissime de LASCO non potui, vel minimum aegre ferre. Nam existimo in tanta locorum & temporum intercapedine te nescisse, si naturas concessissem, vel ubi gentium degerem, qui nunc vetulus LXVII. ago annum, & demortuos amicos nimium multos adnumero: quos propediem subsequar non gravatim. Providentia & gratia DEI contigit, ut paucissimis ante obitum ERASMI nostri diebus, casu Basileam descenderem, & ab eo ferme tribus horis ultimum colloquium invitatus, assequere, in domo Frobenii junioris, mense junio anno MDXXXVI. quo & obiit in DOMINO, sine omnium expostulatione amice colloquebamur. Quamvis non admodum amice Frobenii agerent, epistolas ad meam indignam traductionem imprimendo. Sed non solus fero ejusmodi injurias. Tu unicus nosti, ut sincere coluerim virum & ex animo, tecum, quae sentiebam, eloqui debebam, quorum nondum poenituit. Tuque boni consuluisti simplicitatem meam & intellexeris proculdubio veritatem, sed haec missa facio. Et venio ad doctissimam & piissimam epistolam tuam. In quam supra modam gaudeo te non solum aequo animo scripta amplecti Bullingeri nostri; sed eis te delectare, & erudiri in CHRISTO & amicitiae illius consortium non spernere, bonique consulere nostra dogmata, quae quibusdam nescio quibus rationibus improbantur, nec tamen meremur amice admoneri ab eis, quid in nostris, & qua ratione, eis tantopere displiceat, ut nos nescio quibus invidiosis nominibus traducere non vereantur, qui nihil simile a nostris tulerint. Sed spero cum tempore saniora juditia in eis, quandoquidem video alacer mitius de nobis juditium tuum. De nobis, inquam, quia jam ab annis xix. quibus Tiguri ministravi Ecclesiae, nulla unquam intercessit inter doctos in quibuscunque dogmatis discordia. Quin ab initio Reformationis sic omnia inchoata feliciter DEI gratia sunt, per ZWINGLIUM & symmistas, ut hactenus nihil mutandum visum fuerit, in ceremoniis & doctrina: Sed qui & eidem successerunt, duo, BULLINGERUS in Ecclesia & THEODORUS BIBLIANDER in Theologica Schola, Doctores semper pulcherrime concordarunt, suavissima cum tranquillitate regentes Ecclesiam. De quibus quid sentias scripsisti, maxime de lucubrationibus BULLINGERI: unde mire sum exhilaratus. Longe amplius probaturus, ea quae ex ore THEODORI jam XII. annis excepimus, solidissimas interpretations, in Vetus Testamentum, quod fere bis integre praelegit frequentissimo auditorio. Specimen forsan legisti in Nahum prophetam, solum editum. Cum in omnes XXIIII. reliquos similiter scripserit, sed premit, junior adhuc, XXXII annum agens, forsan olim edenda. A nostris jam avide rescripta & excerpta. Etiam a BULLINGERO, & a me & a multis doctioribus. Tertio enim jam a XX. annis tota Biblia audivimus, tam praelegi doctis, quam praedicari vulgo in Ecclesia. Haec ideo simpliciter & amice, amico amicus scribo, ne poeniteat te charitatis tuae, ad nostram Ecclesiam, quam explicasti non obscure, sed pergas de nobis non male sentire & non dedigneris lectione tua nostrorum scripta, dico BULLINGERI & BIBLIANDRI, expendendo, quid & qua ratione probanda scripserint, & quae imperfectiora offenderis, boni consulas, non solum emendans, sed & amice monens, & arguens cum charitate; Dissimilis eis, qui ex personis pendent scribentium, non ex probationibus solidis dictorum. Haec paucula quaeso & simplicia, eximie Heros, ea sola ratione scribo, ut cum literis BULLINGERI quae te scio mirifice oblectabunt, intelligeres quo loco essem, & ut viverem, tui perpetuo amantissimus, & de beneficiis tuis olim gratissimus semper. Non est ut currentem in CHRISTI ministerio feliciter, inhorter: sed ut DOMINI gratiam continuo implorem, quo pergas felicius, & agas quod agis diutius: proficias quoque apud illustres caeteros regionis nostras praelatos & Dominos, ut Verbum DOMINI pretiosum sit ipsis; & Charitas ad Electos DEI, ardens, studium indefessum propagandi veram fidem & vere sancta opera ad abusuum, contra Verbum DEI tanto tempore grassantium, eliminationem & ad aedificationem charitatis ac fidei, juxta Verbum DOMINI, diligentius quam hactenus tractandum in Ecclesiis. Utque eorum quae commodo emendare possunt, nihil negligatur, ad canonicam regulam utriusque Testamenti, accurate servandam, non ad nostras commoditates flectendo. Ne quid a principio doceatur, quod, ut non solide radicandum, porro mutandum veniat, & posteris instabilitatis offensionem incutiat; Ecclesiarum enim reformatio pendet ex verbo DEI, non voluntate humana. Personarum acceptio hic omnium minime admittenda, quin Paulum videmus in causa fidei & legis, non pepercisse etiam Petro, quum reprehensibiliter agere videbatur. Nosti Amicissime D. IOANNES meam simplicitatem. Ideo boni consulas praecipitatam epistolam & veterem amicum, ut olim familiariter diligere pergas. Tiguri XXVIII. Iunii. MDXLIV. CONRARDUS PELLICANUS. Servulus in DOMINO T. |